Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 3
Cicero, Tusculanae Disputationes 3.12
Not analysed yet
Cadere, opinor, in sapientem aegritudinem tibi dixisti videri. Et vero ita existimo. Humanum id quidem, quod ita existumas. non enim silice nati sumus, sed est naturale in animis tenerum quiddam atque molle, quod aegritudine quasi tempestate quatiatur, nec absurde Crantor ille, qui in nostra Academia vel in primis fuit nobilis, minime inquit adsentior is qui istam nescio quam indolentiam magno opere laudant, quae nec potest ulla esse nec debet. ne aegrotus sim; si inquit fuero, sensus adsit, sive secetur quid sive avellatur a corpore. nam istuc nihil dolere non sine magna mercede contingit inmanitatis in animo, stuporis in corpore.