Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 3
Cicero, Tusculanae Disputationes 3.20
Not analysed yet
Etenim si sapiens in aegritudinem incidere posset, posset etiam in misericordiam, posset in invidentiam (non dixi invidiam, quae tum est, cum invidetur; ab invidendo autem invidentia recte dici potest, ut effugiamus ambiguum nomen invidiae. quod verbum ductum est a nimis intuendo fortunam alterius, ut est in Melanippo: quisnam florem liberum invidit meum? male Latine videtur, sed praeclare Accius; ut enim videre, sic invidere florem rectius quam flori. nos consuetudine prohibemur;