# Tusculanae Disputationes 3.26

Cicero, Tusculanae Disputationes, urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/tusculanae-disputationes/3.26

qualis enim tibi ille videtur Tántalo prognátus, Pelope nátus, qui quondam á socru Oénomao rege Híppodameam ráptis nanctus núptiis—? Iovis iste quidem pronepos. tamne ergo abiectus tamque fractus? Nolíte inquit hospités ad me adíre, ilico ístic, Ne cóntagió mea bonís umbrave óbsit. Tanta vis scéleris in córpore haéret. tu te, Thyesta, damnabis orbabisque luce propter vim sceleris alieni? quid? illum filium Solis nonne patris ipsius luce indignum putas? Refúgere oculi, córpus macie extábuit, Lacrimaé peredere úmore exanguís genas, Situm ínter oris bárba paedore hórrida atque Intónsa infuscat péctus inluvié scabrum. haec mala, o stultissime Aeeta, ipse tibi addidisti; non inerant in is quae tibi casus invexerat, et quidem inveterato malo, cum tumor animi resedisset—est autem aegritudo, ut docebo, in opinione mali recentis —; sed maeres videlicet regni desiderio, non filiae. illam enim oderas, et iure fortasse; regno non aequo animo carebas. est autem inpudens luctus maerore se conficientis, quod imperare non liceat liberis.

---

Cicero, Tusculanae Disputationes, ed. Max Pohlenz. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi049/phi0474.phi049.perseus-lat2.xml.
