# Tusculanae Disputationes 3.45

Cicero, Tusculanae Disputationes, urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/tusculanae-disputationes/3.45

o poëtam egregium! quamquam ab his cantoribus Euphorionis contemnitur. sentit omnia repentina et necopinata esse graviora; exaggeratis igitur regiis opibus, quae videbantur sempiternae fore, quid adiungit? Haec ómnia vidi inflámmari, Priamó vi vitam evítari, Iovis áram sanguine túrpari.

---

Cicero, Tusculanae Disputationes, ed. Max Pohlenz. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi049/phi0474.phi049.perseus-lat2.xml.
