Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 3
Cicero, Tusculanae Disputationes 3.50
Not analysed yet
Et queruntur quidam Epicurei, viri optimi—nam nullum genus est minus malitiosum—, me studiose dicere contra Epicurum. ita credo, de honore aut de dignitate contendimus. mihi summum in animo bonum videtur, illi autem in corpore, mihi in virtute, illi in voluptate. et illi pugnant, et quidem vicinorum fidem implorant—multi autem sunt, qui statim convolent —; ego sum is qui dicam me non laborare, actum habiturum, quod egerint.