Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 3
Cicero, Tusculanae Disputationes 3.59
Not analysed yet
hoc igitur efficitur, ut ex illo necopinato plaga maior sit, non, ut illi putant, ut, cum duobus pares casus evenerint, is modo aegritudine adficiatur, cui ille necopinato casus evenerit.
Itaque dicuntur non nulli in maerore, cum de hac communi hominum condicione audivissent, ea lege esse nos natos, ut nemo in perpetuum esse posset expers mali, gravius etiam tulisse. quocirca Carneades, ut video nostrum scribere Antiochum, reprendere Chrysippum solebat laudantem Euripideum carmen illud: Mortális nemo est quém non attingát dolor Morbúsque; multis súnt humandi líberi, Rursúm creandi, mórsque est finita ómnibus. Quae géneri humano angórem nequicquam ádferunt: Reddénda terrae est térra, tum vita ómnibus Meténda ut fruges. síc iubet Necéssitas.