Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 3
Cicero, Tusculanae Disputationes 3.65
Not analysed yet
Quid ille Terentianus ipse se poeniens, id est ἑαυτὸν τιμωρούμενος? Decrévi tantispér me minus iniúriae, Chremés, meo gnato fácere, dum fiám miser. hic decernit, ut miser sit. num quis igitur quicquam decernit invitus? malo quidem me quovis dignum deputem— malo se dignum deputat, nisi miser sit. vides ergo opinionis esse, non naturae malum. Quid, quos res ipsa lugere prohibet? ut apud Homerum cotidianae neces interitusque multorum sedationem maerendi adferunt, apud quem ita dicitur: Namque nimis multos atque omni luce cadentis Cernimus, ut nemo possit maerore vacare. Quo magis est aequum tumulis mandare peremptos Firmo animo et luctum lacrimis finire diurnis.