Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 3
Cicero, Tusculanae Disputationes 3.7
Not analysed yet
ut enim in Academiam nostram descendimus inclinato iam in postmeridianum tempus die, poposci eorum aliquem, qui aderant, causam disserendi. tum res acta sic est: Videtur mihi cadere in sapientem aegritudo.
Num reliquae quoque perturbationes animi, formidines libidines iracundiae? haec enim fere sunt eius modi, quae Graeci πάθη appellant; ego poteram morbos, et id verbum esset e verbo, sed in consuetudinem nostram non caderet. nam misereri, invidere, gestire, laetari, haec omnia morbos Graeci appellant, motus animi rationi non obtemperantis, nos autem hos eosdem motus concitati animi recte, ut opinor, perturbationes dixerimus, morbos autem non satis usitate, nisi quid aliud tibi videtur.
Mihi vero isto modo.