# Tusculanae Disputationes 3.8

Cicero, Tusculanae Disputationes, urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/tusculanae-disputationes/3.8

Haecine igitur cadere in sapientem putas? Prorsus existimo. Ne ista gloriosa sapientia non magno aestimanda est, siquidem non multum differt ab insania. Quid? tibi omnisne animi commotio videtur insania? Non mihi quidem soli, sed, id quod admirari saepe soleo, maioribus quoque nostris hoc ita visum intellego multis saeculis ante Socratem, a quo haec omnis, quae est de vita et de moribus, philosophia manavit. Quonam tandem modo? Quia nomen insaniae significat mentis aegrotationem et morbum, id est insanitatem et aegrotum animum, quam appellarunt insaniam.

---

Cicero, Tusculanae Disputationes, ed. Max Pohlenz. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi049/phi0474.phi049.perseus-lat2.xml.
