Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 4
Cicero, Tusculanae Disputationes 4.77
Not analysed yet
Quís homo te exsuperávit usquam géntium impúdentia? Quis aútem malitiá te? —nosti, quae secuntur; alternis enim versibus intorquentur inter fratres gravissimae contumeliae, ut facile appareat Atrei filios esse, eius qui meditatur poenam in fratrem novam: Maiór mihi moles, máius miscendúmst malum, Qui illíus acerbum cór contundam et cómprimam . quo igitur haec erumpit moles? audi Thyestem: Ipsus hortatúr me frater, út meos malís miser Mánderem natós— eorum viscera apponit. quid est enim quo non progrediatur eodem ira, quo furor? itaque iratos proprie dicimus exisse de potestate, id est de consilio, de ratione, de mente; horum enim potestas in totum animum esse debet.