Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 5
Cicero, Tusculanae Disputationes 5.108
Not analysed yet
postremo ad omnis casus facillima ratio est eorum, qui ad voluptatem ea referunt quae secuntur in vita, ut, quocumque haec loco suppeditetur, ibi beate queant vivere. itaque ad omnem rationem Teucri vox accommodari potest: Pátria est, ubicumque ést bene. Socrates quidem cum rogaretur, cuiatem se esse diceret, mundanum inquit; totius enim mundi se incolam et civem arbitrabatur. quid? T. Albucius nonne animo aequissimo Athenis exul philosophabatur? cui tamen illud ipsum non accidisset, si in re p. quiescens Epicuri legibus paruisset.