Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 5
Cicero, Tusculanae Disputationes 5.20
Not analysed yet
sed videro, quid efficiat; tantisper hoc ipsum magni aestumo, quod pollicetur. nam Xerxes quidem refertus omnibus praemiis donisque fortunae, non equitatu, non pedestribus copiis, non navium multitudine, non infinito pondere auri contentus praemium proposuit, qui invenisset novam voluptatem—qua ipsa non fuit contentus; neque enim umquam finem inveniet libido—, nos vellem praemio elicere possemus, qui nobis aliquid attulisset, quo hoc firmius crederemus.