Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 5
Cicero, Tusculanae Disputationes 5.35
Not analysed yet
numquam enim cum eo conlocutus sum. —ain tu? an aliter id scire non potes? —nullo modo. —tu igitur ne de Persarum quidem rege magno potes dicere, beatusne sit? —an ego possim, cum ignorem, quam sit doctus, quam vir bonus? —quid? tu in eo sitam vitam beatam putas? —ita prorsus existimo, bonos beatos, improbos miseros. —miser ergo Archelaus? —certe, si iniustus.