Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 5
Cicero, Tusculanae Disputationes 5.52
Not analysed yet
quod quidem nisi fit, virtutum interitus consequetur. nam in quem cadit aegritudo, in eundem metum cadere necesse est (est enim metus futurae aegritudinis sollicita expectatio); in quem autem metus, in eundem formido timiditas pavor ignavia; ergo, ut idem vincatur interdum nec putet ad se praeceptum illud Atrei pertinere: Proinde íta parent se in víta, ut vinci nésciant. hic autem vincetur, ut dixi, nec modo vincetur, sed etiam serviet; at nos virtutem semper liberam volumus, semper invictam; quae nisi sunt, sublata virtus est.