# Callipaedia 10

Claude Quillet, Callipaedia, TOTIVS CALLIPAEDIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claude-quillet/callipaedia/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claude-quillet/callipaedia/10

CLAVDII QUEEEETI
Aut pulmonis edax vlcus, pascensque medullas
Ignis, & exsucco veniens in corpore tabes.
Scilicet humanam ad prolem (mirabile dictu
Deciduum toto procedit corpore semen;
Vnde malos membrorum habitus, altéque repostas
Visceribus patrum labes traducit in ipsam
Progeniem, & natis vitam impertitur amaram.
Heu quoties vidi miserandâ sorte creatos,
Aethereas querulis nequicquam planctibus auras
Rumpere, & innocuis nimium male-dicere Diuis!
Ergo tibi inprimis, Sponsi, Sponsaeque legantur;
Turpia nec pulchrae quaeras primordia proli.
Ecquis enim furor est? laetas dum poscis aristas,
Triticeaeque decus sobolis, comedendâque farra;
Haud vnquam inuerso tradis marcentia sulco
Semina, sed flauum Cereris melioris honorem?
Tu tamen intere à humanam contemnere pergis
Sementem; nec clara tuae te gloria sortis
Tangit, vt incolumes vteros, vteríque colonos
Sincerumque petas valido de corpore semen.
Té-ne Hominis natura latet? te-ne ipsa Tonantis
Effigies? te ne hic animus, cui sidera nota,
Cui mundi genus omne subest, haud poßit inertem
Erigere, vt vera decumenta capessere cures
Artis, & aethetia condas pulchra attia menti?
Diíque Deaeque omnes quibus alma cubilia carae;
Queis hominum satio arridet, promiscua paßim
Semina, & infirmos thalamis arcete maritos,
Inualidásque nurus: sua ne primordia damnet
Progenies, voueátque Erebo Dirísque parentes.
Tu modò qui firmo seruas molimine mundum
Diuûm Hominumque parens, prauum consistere morem
Ne patiare: nouus claro descendat Olympo
Naturae Genius, qui Homini praecepta serendo
Scribat, & ad reliquos transmittat scripta nepotes.

---

Claude Quillet, Callipaedia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
