Latin · Dactylic hexameter
CALLIPAEDIAE
Claude Quillet, Callipaedia 20
Unproofread scanNot analysed yet
Pabula, Nectareum spargant per viscera succum.
Dura quidem tibi lex, sed pulchrae congrua proli.
Quippe Sophos docuit Naturae prouidus ordo,
Qui matutino concrescunt tempore foetus,
Pulchriùs effictam membris assumere formam;
Hoc ratio ipsa probat. Nam quum nox humida coelo
Labitur, &dulcem spargit per membra soporem;
Tum calor è summis subit interiora, cibóque
Acriùs incumbit, natiuâque munia complet.
Robore tum vegeto ventris praemansa teruntur
Frustula, quae speciem lactentis adepta cremoris
In jecur irrepunt; rutilóque imbuta rubore
Sanguineo totum perfundunt flumine corpus:
Vnde &foecundos latices genitalia sugunt,
Queis feruore nouo spumantia semina manant.
Namque inter-textis plexu centuplice venis;
Spiritibusque iterum mixtis; concoctior humor
Euadit, vitaeque capax animíque futuri.
Intempesta igitur prudens vitare memento
Basia; ne studio Veneris frangente calorem
Naturae turbetur opus; praecéps-ve libido
Venturo lugenda ferat dispendia nato.
Quis nescit crudo distentum nectare quondam
Indulsisse Iouem Iunoni; atque inde creatum
Vulcanum turpem, coelíque ex arce ruendum?
Hic adeo informis vultu, membrisque pudendus,
Vt nec eum mensâ Superi, Pallásque petito
Sit dignata toro; foedo sed corpore spretum
Iusserit ad calidum Veneris migrare cubile.
Haec etiam omnimodis nullo discrimine jungi
Sueta viris, talem hunc fastidit saepe maritum;
Connubiíque sacras gaudens contemnere leges
Saepius innumeros admittit ad oscula moechos.
Nec satis est instantem operi, atque ingesta eoquentem