# Callipaedia 21

Claude Quillet, Callipaedia, CALLIPAEDIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claude-quillet/callipaedia/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claude-quillet/callipaedia/21

Praepropero coitu non abduxisse calorem;
Est aliud quod nosse juuet. Tu respice solers,
Quâ coeli facie, quo sidere conjugis arctos
Amplexus subeas, foecundâque basia libes.
Non etenim tanti refert, quo lumine primos
Vagitus infans edat, maternâque rumpat
Vincula, & exiliens vtero se prodat in auras;
Quanti, quo radio, quibus astris, semine vtroque
Concepto, humana incipiat coalescere moles.
Scilicet hiscenti qui fertilis humor in aluo
Conditur, & calidis feruens congreßibus haeret
Sidereos magis influxus, supremáque fata
Excipit, & valido cedit mollißimus astro.
Sed quis tanta queat summi recludere mundi
Arcana, & pulchras fatorum euoluere leges?
Tu Dea quae rutilis celsum caput inseris Astris
Vranie; cui sordet humus; cui sidera tota
Se pandunt, rege cantantem coelestia Vatem.
In Pulchro labor est, & nostram gloria Musam
Pulchra manet, si diuinas quas condimus Artes,
Numine felici inspiras, atque ora resoluis. Nimirum aurato quod fulget fornice coelum; Quaeque coruscanti scintillant lumine flammae Aetheris, haud mera sunt oculis spectacula nostris:

---

Claude Quillet, Callipaedia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
