# Callipaedia 22

Claude Quillet, Callipaedia, CALLIPAEDIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claude-quillet/callipaedia/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claude-quillet/callipaedia/22

Non ideo innumeras stellas inspersit Olympo
Omnipotens, vt nos picturâ pascat inani;
Altera condendi ratio fuit optima mundi.
Nónne vides vt diuersis surgentibus Astris,
Aestusque, pluuiaeque, & agentes nubila venti,
Temperie variâ terras, Pontum, Aëra mutent?
Quis neget imbriferas Hyadas? quis Oriona nimbos
Cogentem? viden vt feruentes Sirius agros
Vrat, & irriguos sitiens exsorbeat amnes?
Quid memorem summo coëuntes aethere summos
Fatorum auctores? Saturnum falce tremendum;
Sanguineumque Iouem; & spirantem proelia Martem?
Horum si junctos rabidus Leo colliget ignes,
Heu quot subjectas perdent incendia gentes!
Funera quot truculenta dabit furialis Enyo!
Mutatis rerum vicibus subuersa fatiscent
Imperia, atque noui venient ad sceptra Tyranni.
Talia congressu simili coëuntia quondam
Sidera, Pompel mouere & Caesaris iras;
Româque Thessalicos foedauit sanguine campos.
Et (vatum nisi vana fides) quae nunc quoque Gallos, Hispanósque fero committunt Marte ruentes Armatósque adigunt in mutua vulnera Reges, Haec eadem sunt fata Poli: nam sidera mixta

---

Claude Quillet, Callipaedia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
