Latin
CALLIPAEDIAE
Claude Quillet, Callipaedia 23
Unproofread scanNot analysed yet
Saturni, Iouis, &Martis, junxere malignos
Ignes, quà rutilus distendit brachia Chiron.
Nec-non quae tetrum dispergit in inguina virus
Foeda lues Venerisque vsus corrumpit amoenos,
Iisdem sideribus junctis producta refertur
orbem
Namque ferunt ipso quo tempore turpis in
Irrupit labes, contagiáque horrida fudit;
In Cancro, sidus Martis coiisse furentis,
Et qui liuenti Saturnus nigricat Astro.
Sed quid tantorum resero penetralia Diuûm,
Summarumque vices rerum, causásque retexo?
Expediam pulchros quae fingant sidera natos;
Et quae nos docuit pulcher Dictator Apollo.
Antiquo fama est homines doluisse sub aeuo,
Et superos quondam crebris tetigisse querelis:
Plurima quòd paßim foedis natalibus orta
Corpora, in humanam ferrent opprobria gentem.
Nescio quo coeli vitio, quo semine pleni
Tunc vteri, illepidam fundebant vndique prolem:
Tunc rarus decor ornabat sponsósque nurúsque.
Ergo vt sorditiem hanc summa despexit ab arce
Coelicolûm Princeps; Diuos, Diuasque fauentes
Conjugiis, rutilas accersit ad aetheris aedes.
Aduolat ante omnes pictis pauonibus auras
Pronuba Iuno secans. sequitur Cythereia mater
Vecta Cupidineis vastum per inane columbis.
Accurris Lenaee Pater. Tuque inclyta cultrix
Auricomae segetis; (quis enim sine numine vestro
Fortiter vxori incumbat, Veneremque frequentet?)
Concilium magnum complet formosus Apollo.
Consedere Dei, atque Deae. Tum Iuppiter alto
Exorsus solio, paucis humana recenset
Taedia; &infames turpi propagine terras.
Dumque haec omnipotens expendit, opemque requirit;