Latin
CALLIPAEDIAE
Claude Quillet, Callipaedia 32
Unproofread scanNot analysed yet
Inprimis vegetos, viuóque calore micantes
Exultare mares, rectâ ratione periti
Agnouere Sophi. suadent hoc firma virorum
Robora, masculeóque acres sub pectore vires;
Impauidíque animi vigor; &ciuilibus aptum
Ingenium; &longo mens indefessa labore.
Ergo vt masculeam certo conamine prolem
Conjugia instaurent; calido sibi sanguine venas
Impleri, appositâ victus ratione laborent.
Ecquis enim in vasis semen genitale subactum
Sanguineo ex humore neget, quùm plurimus album
Spiritus inducat, spuma candente, colorem?
Vnde dapes calido humentique per intima succo
Confertas juuet ingerere; ex his viscera vt almos
Continuò eliciant ad mascula semina rores.
Quin etiam aëreis turgere alimenta necesse est
Spiritibus, dulcíque vteros gaudere vapore,
Si tibi mens stabiles maribus firmare Penates.
H îc tales numerare cibos me recta docendi
Lex adigat nisi foecundis hos prodiga paßim
Natura vberibus, dextráque effundat apertâ.
Sufficiat geniale ad opus celebrare Lyaei
Munera laetitiamque Dei: Nam vitis amicos,
Masculeam ad prolem, praebet jucunda liquores;
Praecipuè quae Nectareis Burgunda racemis
Luxuriat; vel quae Campanis exultat in oris;
Aisiósque hilarat pretioso palmite colles.
Vos ideo, ô lepidae vxores queis mascula
cordi