Latin
CALLIPAEDIAE
Claude Quillet, Callipaedia 45
Unproofread scanNot analysed yet
Namque leues Solis radios, fluxumque perennem
Lucis, &aetherei prauertunt sidera mundi;
Vsque adeo rapidis alis simulacra feruntur!
Ipsa quidem è rebus quae sunt derepta venustis,
Leniter afficiunt oculos, sensumque titillant,
Quippe suo lauore placent; globulísque rotundè
Contextis, pupillam aditu solantur amico,
Irrepuntque poris quibus intertexta patescit.
Mox animae ipsius substantia conuententi
Idolo exultans, calidi penetralia cordis
Laetitiâ suaui distendit; &ipsa refundens
Iucundae simulacra rei, per mollia spargit
Viscera, maternâque agitat glomerata sub aluo:
Queis dum formatrix concepto in semine feruens
Afficitur Natura, nouâ mox concita normâ,
Pulchrum texit opus, pulchraeque ad imaginis instar.