Latin · Dactylic hexameter
CALLIPAEDIAE
Claude Quillet, Callipaedia 49
Unproofread scanNot analysed yet
Haec ideo vitet cursus certamina Praegnans;
Et tardo cedens gressu Portam vltima claudat.
Namque &collisae quamuis innoxia rheda
Sors faueat; tamen &grauidam metus ipse cadendi
Conturbans, diro forsan vexabit abortu.
Quippe coit gelidâ pressus formidine sanguis
Confertim; cordísque cauos vteríque recessus
Obruit affluxu subito, jugulátque calorem.
Vnde ego maluerim crebro resonantia curru
Vitari spatia; vt cultos secedat in hortos,
Et pedibus spatiata suis per amoena vireta,
Hauriat optandas Zephyris mulcentibus auras
Quae facere eximiâ cupict se prole Parentem.
Quum verò hiberni penetralia frigora Soles
Inducent, tristi glacie, canísque pruinis;
Arboribúsque comas vellent, &gramina campis;
Quò tandem te foeta geres? An clausa tepenti
Sub thalamo, Boream falles brumamque rigentem,
Nec te vsquam gelidi premet inclementia coeli?
Atria operta quidem, ventisque imperuia multùm
Tecta probem, quibus immites traducere menses
Et validum poßis felix educere foetum.
Sed quoniam modico nonnunquam Aquilone serena
Ridet hyems, nitidásque breuis sol exhibet horas;
Has laeta impendas ciuiliter in visendis
Matronis nuribúsque, tibi quas proxima jungunt
Compita, confinique placens vicinia tecto.
Hic dulces miscere jocos; hîc seria ludis
Diluere &tumidi liceat fastidia ventris.
Quódque piae dudum tibi praecepisse fidelis
Debueram. In primis summum venerare Parentem;
Qui te foecundo viuum de semine foetum
Concepisse dedit, partúsque ad tempora seruat.
Hujus adi sacra templa frequens; semperque colendas