Latin · Dactylic hexameter
CALLIPAEDIAE
Claude Quillet, Callipaedia 52
Unproofread scanNot analysed yet
Sordida sensisset tetrae contagia labis,
Nunc tanti morbi feritate, cauata genarum
Marmora, &acre malum luget stillantis ocelli.
Ipse quoque innumerae quem deperiere puellae,
Deliciaeque sui sexus formosus Amyntas;
Postquam dira luis foedarunt stigmata vultum;
A cunctâ paßim jam fastiditur Amante.
Quum tamen haec ad Paeonios pia cura Nepotes
Spectet, &exilis superet molimina Vatis,
Haud ego sustineam tanto succurrere morbo.
Praeterea nostrae quis coepta audacia Musae
Ferre queat; si quae docto modulamine, Magne
SAMMARTHANE, suâ legimus cantata Camoenâ,
Haec eadem illepido vanus clangore recantem?
Vos potiùs tenerae aetatis pernoscere pestes
Quos juuat, &pulchro labem hanc auertere ab ore,
Vos SAMMARTHANI diuina Poëmata, crebrâ
Pertractate manu, doctásque euoluite chartas.
Hîc totas Heliconis aquas; hîc flumina Pindi
Tota hausit; nullam non nouit Apollinis Artem.
Interea nostrae succedant otia pennae;
Et quae Pegaseo in coelum subuecta volatu
Abjectam despexit humum, nunc praepete lapsa
Subsidens, placidâ demum requiescat in vmbrâ.
Fors erit vt quondam redeuntem pectora Phoebum
Admitiant, pulchraeque canam consortia Mentis,
Atque incorruptos formoso in corpore mores.
Ecquis enim crassâ errorum caligine caecum,