Latin · Dactylic hexameter
CALLIPAEDIAE
Claude Quillet, Callipaedia 55
Unproofread scanNot analysed yet
In duram projectus humum velamine nullo?
Et miserum querulis signans vagitibus ortum?
Ipsa etiam obscoenum pronâ spectantia fronte
Bruta solum, tamen ingenito sibi robore gaudent;
Adnatísque armis laedentia quaeque repellunt.
Quadrupedes seruant densae per corpora setae,
Cornuaque, &duram quae roborat vngula calcem.
Tutantur pisces squammae; aëriásque volucres
Remigium alarum, &mordacis acumina rostri.
Necnon omnigenas facili paßim vbere nutrit
Terra feras; cùm me interea, cen dira nouerca,
Perpetuo cogat victum sudore mereri.
Imo hic, quo reliquis videor praecellere, splendor
Sidereae mentis, crassâ caligine primùm
Obruitur, multósque diu caecutit in annos:
Donec me tandem rerum experientia segnis
Instituat, vel morosi doctrina magistri.
Tunc quoque quot subeunt teneram fastidia mentem,
Dum Veri abstrusum decus, aut diserimen Honesti
Quaerit, &ingenuas extundere nititur Artes?
Dum Veneris rapidos satagit compescere motus?