Latin
CALLIPAEDIAE
Claude Quillet, Callipaedia 57
Unproofread scanNot analysed yet
Sideribúsque bonis, morum comitetur honestas,
Et patrum in natos abeat cum semine virtus.
Pulchra tamen plerumque labant: &qui malè prolem
Educat, hanc perdit, primordiâque optima vertit.
Vnde hîc insanos possum incusare Parentes
Quos tam caeca tenet Natorum incuria, alendos
Vt paßim ignotis tradant Nutricibus; vnde
Innumera è tetro manent dispendia lacte.
Namque vt corporeas sileam quas lactea noxas
Pocula prima ferunt; ipsam quoque laedere mentem
Lac solet, &prauos animi producere mores.
Quis neget impurum meretricis ab vbere succum
Exsugi; vnde irae, foedaeque libidinis ignes
Corda vrant, castumque vetent habitare pudorem:
Tu quoque fraterno maduit cui sanguine dextra
Romule; cui raptas placuit temerare Sabinas;
Et Latias vastare domos, &viuere rapto;
Nónne fero de lacte Lupae, mammísque cruentis,
Atroces hausisti iras, animumque rapacem?
Ergo vbi delecta est moris, lactisque pudici
Nutrix: ingenuis quae sit sapientia natis
Indenda, attenti è nobis ediscite Patres.
Ipsà etiam inuitâ male-concreti indole nati,
Legitimis crescet studiis exercita Virtus.