# Callipaedia 57

Claude Quillet, Callipaedia, CALLIPAEDIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claude-quillet/callipaedia/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claude-quillet/callipaedia/57

Sideribúsque bonis, morum comitetur honestas,
Et patrum in natos abeat cum semine virtus.
Pulchra tamen plerumque labant: & qui malè prolem
Educat, hanc perdit, primordiâque optima vertit.
Vnde hîc insanos possum incusare Parentes
Quos tam caeca tenet Natorum incuria, alendos
Vt paßim ignotis tradant Nutricibus; vnde
Innumera è tetro manent dispendia lacte.
Namque vt corporeas sileam quas lactea noxas
Pocula prima ferunt; ipsam quoque laedere mentem
Lac solet, & prauos animi producere mores.
Quis neget impurum meretricis ab vbere succum
Exsugi; vnde irae, foedaeque libidinis ignes
Corda vrant, castumque vetent habitare pudorem:
Tu quoque fraterno maduit cui sanguine dextra
Romule; cui raptas placuit temerare Sabinas;
Et Latias vastare domos, & viuere rapto;
Nónne fero de lacte Lupae, mammísque cruentis,
Atroces hausisti iras, animumque rapacem?
Ergo vbi delecta est moris, lactisque pudici
Nutrix: ingenuis quae sit sapientia natis
Indenda, attenti è nobis ediscite Patres.
Ipsà etiam inuitâ male-concreti indole nati,
Legitimis crescet studiis exercita Virtus.

---

Claude Quillet, Callipaedia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
