# Callipaedia 58

Claude Quillet, Callipaedia, CALLIPAEDIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claude-quillet/callipaedia/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claude-quillet/callipaedia/58

Sic quondam aßiduo Sophia indefessa labore,
Socratis infausto Genio, atque in praua ruenti
Obstitit, & pulchro perfudit lumine mentem:
Vnde per Argolicas sapiens celeberrimus vrbes
Promeruit sacris nomen memorabile Delphis.
Non tamen hîc amnes morum conscribere leges
Est animus; sed summa sequens fastigia rerum,
Quae pueris, quae puberibus sint apta regendis
Praecepta, & teneras quae flectant optima mentes
Consilia, apposito, quo sum potis, ordine pandam.
Principio, infantum dum muta superfluit aetas
Humore immodico, nec adhuc parua ora resoluit;
Tunc tantùm satagas, vt mollia corpora dulci
Augescant victu; motuque exercita blandè
Firmentur, sumántque habiles per membra figuras.
Quippe sub hac aetate latet sopita recentis
Vis animi, nec-dum ingenito se lumine promit.
Sic vbi caruleis Titan emergit ab vndis,
Humentemque torum liquidae fugit Amphitrites;
Vix minimos spargit radios, lucemque pusillam,
Donec in aethereas surrexerit acrior oras.
Sed postquem blaesae distinguere verba loquelae
Inciptet puer, hamanásque emittere veces,
Mex curis animate piis Pater adneni; & alti
Iura Dei propera crescenti infundere nate:
Vt quae prima puer balbutiet ore venusto
Verbula, dixinas laudes, coelíque benignas
Virtutes resonent, fusumque per omnia Numen.

---

Claude Quillet, Callipaedia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
