# Callipaedia 60

Claude Quillet, Callipaedia, CALLIPAEDIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claude-quillet/callipaedia/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claude-quillet/callipaedia/60

Praecipies, diuinae haec sunt compendia legis.
Ast vbi paullatim crescens adoleuerit aetas,
Tamque capessendis monstrauerit artibus aptum
Ingenium, mentemque habilem, verique capacem:
Protinus ingenuis studiis se tradat adulti
Vis animi, facilísque adeat prima atria Musae.
Nónne magis dociles aeui sibi vendicat annos
Mnemosyne Aonidum genitrix, mollemque cerebri
Temperiem, & vegetos natiuo robore sensus?
Ergo quae memori debent sub mente reponi
Ocyus, vt variis accommoda nomina rebus,
Ex Graeco, Latióque penu deprompta: vel ipsa
Pulchri quidquid habet viuentum lingua Quiritum:
Gallicáque eximiis hodie ditißima libris:
Quaeque superba graues extollit Iberia voces;
Gnauiter aßiduáque operâ perdiscat ephebus.
Ipse quoque interea veraces voluere curet
Historicos; quibus aeternis signata tabellis
Heroum acta micant, longos memoranda per annos.
Quis vesana ferat, falsâque strepentia famâ
Facta virùm, qui nusquam vllo vixere sub aeuo;
Quique leues vano pascunt phantasmate mentes?
Has commentitias, & ponderis omnis inanes
Historias, bonus assuescat contemnere tiro;
Nec nisi veridicis amet impallescere chartis.
Nec tamen altisonos pigeat versare Poëtas;
Entheus est ollis furor, & sapientia miris
Docta modis, lepidóque placens modulamine Virtus.

---

Claude Quillet, Callipaedia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
