# Callipaedia 64

Claude Quillet, Callipaedia, CALLIPAEDIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claude-quillet/callipaedia/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claude-quillet/callipaedia/64

Colluuiem referat foecunda humoribus aluus;
Vnde vapor flatusque frequens prorumpat in omne
Pectoris & capitis spatium; pluuiaeque solutae
In morem, toti madeant sudoribus artus?
Ceu nubes coelo obtensae, velamine crebro,
Phoebeos adimunt radios, & lumina condunt;
Sic saepe obscuros fundente abdomine nimbos
Ingenito splendori animi, nox incubat atra;
Donec discussâ redeat caligine lumen,
Humanoque jubar nitidum reddatur Olympo.
At verò omne feret punctum, si se quoque norit
est.
Mens hominis; nil quippe ipsâ pretiosius vsquam
Haec est vera Dei effigies, ignobilis expers
Materiae, fati victrix & nescia mortis.
Haec effusa licèt per totos corporis artus
Crassam agitet molem, tamen impermixta cohaeret;
Et rerum abstractas species, generumque latentes
Naturas, in se reflexo lumine cernit.
Sic quamquam aßiduo moueat moderamine mundum
Omnipotens, totumque almis concursibus Orbem
Sustineat, rerumque vices & tempora mutet;
Se tamen aeternum, proprióque decore coruscum
Suspicit, immensóque nitens fulgore triumphat.
Ergo immortalem quum se Mens aemula Diuùm
Nouerit, an celsum non affectaret Olympum?
An foedis terrae illecebris correpta, caducas
Sectaretur opes; vani vel inania sensus
Gaudia, vel stolidos mundi fallacis honores?

---

Claude Quillet, Callipaedia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
