Latin · Dactylic hexameter
CALLIPAEDIAE
Claude Quillet, Callipaedia 65
Unproofread scanNot analysed yet
An-non virtutes potiùs conatibus aequis
Inde fessa colat, vitiorumque agmina frangat?
Nam si aeterna manent sceleratas Tartara mentes;
Et contrà aethereis succedunt candida campis
Pectora, quis dubitet justos acquirere mores?
Quem non delectet solers Prudentia, honestum
Vestigare habilis, rectamque insistere callem?
Quis non despiciat Venerisque gulaeque pudendas
Delicias? quis non inuicto robore diros
Contemnat Fortunae ictus, Fatíque procellas?
Paupertas; saeuúsque Dolor; plebisque Cachinnus;
Ortum Virtuti, jucundâque pabula praebent:
Quóque magis premitur Sapiens, magis inde resurgit:
Sed quia non satis est, propriâ virtute decorum
Fulgere &superûm vitam, sedésque mereri:
Te quoque proficuum Patriae: te ciuibus aptum
Redde tuis, animumque ad publica commoda confer.
Nónne animal ciuile audis, cui mutua cura,
Officiíque pii communis conuenit vsus?
Quum tamen haud homines studia omnes omnia tangant; Nec graue sit placito juuenem indulgere labori Consule natiuum Genium: &seu Pacis amoenas, Seu minùs optandas Martis delegeris Artes, (Nam plerumque armis fas est sua jura tueri)
His te agilem accingas; primo dum flore junentae
Membra vigent, firmumque micat sub pectore robur.
Sed caueas ne dum Mauortia signa sequeris
In prauos mores flexu labaris iniquo,