Latin
CALLIPAEDIAE
Claude Quillet, Callipaedia 71
Unproofread scanNot analysed yet
Iungit, &abstrusum nihil intactumque relinquit.
Attica facundis quidquid Sapientia chartis
Protulit; Aoniae quidquid cecinêre Sorores;
Quidquid &Ausonii Tiberina ad flumina!
ates
Romuleis dixere modis, citharâque tubâque;
Omnia pernostis Galli, aequatisque canendo:
Quippe etiam eximiae vestro modulamine Musae
Aemula Cecropii resonant, Latiíque leporis
Carmina, &arguto mulcent praecordia cantu.
Inde Caletant si trajicis aequora ponti;
Anglos immanes, Regumque à caede cruentos
Repperies; plebem effraenem, sanctísque rebellem
Legibus, &variâ cum Rell igione furentem.
Vnusquisque sibi Vates; sibi quisque Sacerdos
Hîc audit proprium Genium, sequiturque proteruè;
Próque animi libito Superis imponit honorem.
Saepius hinc irae &lacrymae, dum somnia jactat
Quisque sua, &stricto defendit credita ferro.
Nec tantùm veteres ritus, cultúsque Deorum
Contemerare nouis gaudent erroribus Angli:
Hos etiam in reliquis insana proteruia ducit:
Et si qua antiquas conuellat opinio mentes,
Hanc subitò arripiunt, &toto pectore firmant.
Nec tamen omni laude carent; hos nautica virtus
Ornat, &immensi diuina peritia Ponti.
Non Anglum Tiphys superet; non fortis Iason;
Non quemcumque tulit velis audacibus Argo.
Quid referam angusto diuisos aequore Beigas,