# Callipaedia 72

Claude Quillet, Callipaedia, CALLIPAEDIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claude-quillet/callipaedia/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claude-quillet/callipaedia/72

Non Celtis multùm absimiles; nisi regia sceptra
Odissent, carâ pro libertate feroces?
Te quoque non pigeat Germanam inuiscre gentem:
Huic alti decus Imperii, Romanâque ceßit
Gloria, & intrepidis Aquilis fulgentia signa.
Huic colitur sincera fides: huic callida mentis
Vafrities, agilisque animi versutia fallax
Displicet, & varios quaerens Prudentia gyros.
Siue quòd algenti, densóque sub aëre natis
Germanis, haud ingenium contingat acutum
Siue quòd ingluuie crebrâ, nimioque Lyaeo
Turgidula obtundant temulentam viscera mentem.
Quippe his egregium est pateras haurire capaces
Impleríque mero; non his inhonesta videtur
Ebrietas: imò vnanimi si pectore gaudent
Foedera percutere, & sociales jungere dextras,
Lenaeo indulgent; per mutua pocula sanctae
Pignora amicitiae tradunt; plurésque bibendo
Siccantem calices sequitur fiducia major.
Talia Sileni celebrabant Orgia quondam,
Inflati, vt semper, fumanti abdomen Iaccho,
Atque dapes inter dulces laeto ore canebant.
Nec tamen immodicos implens Germania ventres
omnem animum extinxit: quadam pars inclyta Gentis,
Ingenióque potens, mirandas extudit artes.
Quis nescit diri resonantia fulmina Martis
Germanâ fahricata manu? graphicásque typorum
Inuentas Rheni famosa ad flumina formas;

---

Claude Quillet, Callipaedia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
