Latin
CALLIPAEDIAE
Claude Quillet, Callipaedia 73
Unproofread scanNot analysed yet
Doctorum queis scripta virûm, pretiosáque Musis
Carmina, venturos durant seruata per annos?
Nec sileam vt studiis Bellonae asperrima corda
Teutonicae gentis, gratâ vix pace quiescant.
Otia quippe suas cernant si inuoluere terras;
Finitimi in partem belli concedere malunt,
Quàm placidâ torpere manu, lentóque veterno.
Hinc apud externos paßim stipendia quaerunt,
Nec pudet, vt pugnent, armatas vendere dextras.
Te demum Danos vellem, &nouisse Polonos,
Indomitósque Getas; nec enim sarraca Bootae
Pigra vetant, gelidâ Musas habitare sub Arcto.
Sed forsan tot adire plagas, tot dißita regna
Lustrare, &varios populorum expendere mores
Vix poteris, nimiumque viae perferre laborem.
Nimirum validos artus cum sorte benignâ
Hunc habuisse opus est, qui tot peruadere tractus
Sustineat, terrísque diu jactetur &alto.
Quin etiam quum jam matura accesserit aetas,
Feruentemque animus peregrè sedauerit aestum;
Sistere tunc gressum; ciuili munere fungi
Conuenit; &stabili tandem se tradere vitae.
Ergo tibi vario quidquid didicisse labore
Contigerit, perpende lubens; vitiisque fugatis,
Quas, apud externas gentes, spectaueris vsu
Illustres tu virtutes amplectere solers;
Conspicuumque ex his animi compone decorem.
Sic vbi mellis opus, laetis in saltibus Hyblae,
Aeria meditantur apes; per florida paßim Rura volant; violas, tymbram, casiamque, thymumque