# Callipaedia 74

Claude Quillet, Callipaedia, CALLIPAEDIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claude-quillet/callipaedia/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claude-quillet/callipaedia/74

Exsugunt, fusósque bono de sidere rores;
Vt placidas dulci distendant Nectare cellas.
Intereà reliquos vitae dum transigis annos;
Ne decor ingenitus, mentisque adscita venustas
Dispereat; tu clarorum monumenta virorum
Alternis horis relege; vt quae multa vagantem
Haud subiere animum jucunda per otia discas.
Praecipuè Historicis quae sunt insignia chartis
Magnorum seu facta Ducum; seu dicta Sophorum;
Seu positus tibi non visos coelíque solíque;
Caeteraque ingennis quae lucem mentibus addunt.
Denique colloquiis Hominum te semper honestis
Misceri, me auctore juuat; Nam se quoque Virtus
Nonnunquam contage bonâ per amica propagat
Pectora, & optandi veneranda scientia Veri.
Quis tamen hic sileat Magnatum improuida paßim
Corda Patrum, qui infensa suis consortia Natis
Haud animaduertunt, sed libertatis habenis
Effusis, quoscumque sinunt discrimine nullo,
Et prauos plerumque sibi sociare sodales.
Nam simul vt se Patritius depromet Ephebus,
Inque Hominum coetus dabit, excutiétque Magistros;
Ne speres ipsum verae Virtutis Alumnos
Culturum: Scurrae, Ganeones, Alea, Scorta
Hunc rapient; teneróque animo per lubrica ducto,
Incautum tristi vitiorum gurgite mergent.

---

Claude Quillet, Callipaedia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
