# Callipaedia 75

Claude Quillet, Callipaedia, CALLIPAEDIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claude-quillet/callipaedia/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claude-quillet/callipaedia/75

Nec tantùm exuitur generoso pectus Honesto:
Ipsam etiam Pulchri mentem penetralia Veri
Indagare vetant, caecamque ad deuia flectunt.
Ad mensas, vbi se facilem misceret, amica
Pocula per laetásque dapes, minùs aspera Virtus,
Indocti accumbunt Parasiti; sordida turba
Assentatorum. sapida hic obsonia laudat:
Hic stupet ad lautas epulas: hic, turpe voracis
Gutturis exemplum, pleno se proluit auro
Spumantis paterae, Bacchumque ad sidera tollit.
Alter Ventre minor, nec strenuus Helluo, mollem
Commendat Venerem, blandósque Cupidinis ignes:
Ingenuam Domini florente aetate juuentam
Ad scelus incendit. Culta (inquit) molle Puella
O Rex subrisit tibi. An hanc fastidit Amantem
Cor juuenis? nec jucundo indulgebit Amori?
Tu tibi quod satis est sapis: aerumnosa Solonum
Consilia & tetricos felix contemne Catones.
Hi sunt Conuiuae. hîc de rebus inanibus omnis
Sermo. de recto nihil est quod scire laborent.
Talibus instanti dictis, & plura paranti
Dicere; quae patulas circum vox adsonat Aures?
Quae facies fulgore nouo radiantia spargit
Lumina, & Ambrosiis perfundit odoribus auras?
Calliopen video, specie nec fallor inani.
Vt comi grauitate nitens, blandóque pudore
Nobilis! vt miro incessu Dea vera patescit!
Quid me, Diua, tuo aduentu dignaris? an istud
Quod cecini carmen te Pindi è vertice duxit,
Vt mea conspicuâ praecingas tempora Lauro?
Perge, ait, & pulchrae quae sunt addenda Camoenae
Accipe, téque nouo repleri numine gaude.
Non satis est homines viuendi legibus aequis
Instituisse mares, animumque ornasse virilem:
Foemina cui grato Naturae munere major
Ore decor, lepidaeque data est praestantia formae;
Ipsa etiam propriae mentis rescire venusta
Ornamenta cupit, propriósque agnoscere mores.
Et quia formosâ specie, sexúque benigno
Gaudemus Diuae Aonides; & congrua nobis
Munia, Virginibusque aptas pernouimus artes;
Has non dedigner facili tibi pandere versu.
Inprimis non tam crasso muliebria corda
Ficta luto, aut laeuam sortita est foemina mentem,

---

Claude Quillet, Callipaedia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
