Latin · Dactylic hexameter
CALLIPAEDIAE
Claude Quillet, Callipaedia 76
Unproofread scanNot analysed yet
Quin pulchris etiam studiis sit idonea. caecum
Quis ferat errorem, quo non licet esse peritis
Virginibus, Veríque altas inquirere causas?
Nempe his innatae lumen Rationis ademptum
Cur fuerit? Cur humanae vis insita menti
In pulchro sexu sic extenuata fatiscat?
Dii tantum vetuere nefas; nec solus Apollo
Artibus ingenuis habilis. Tritonia Pallas
Has quoque, &Aoniae norunt, pia turba, Sorores.
Quae tamen (ô Gallae gentis vecordia!) Princeps
Nos colit hic mulier? tecum ô Vallesia proles
Foeminei omne decus sexus; tecum occidit omnis