Latin
EIVSDEM CLAVDII
Claude Quillet, Callipaedia 87
Unproofread scanNot analysed yet
Otia, &ignauam laudem super omnia vitam.
Non in Aristippi iaraui sensa magistri,
Qui sapit in latebris, seque à cimlibus arcet.
Sunt quibus è meliore luto pracordia Titan
Finxit, &egregias regnandi contulit Artes.
Hos nolim lenta vacuos recubare sub vmbrâ;
Ingenitúmque ipsis animi torpescere robur.
Gloria quippe Hominis summa est, si non sibi soli
Se natum ostendat; sed munia magna capessens,
Vtilibus latum foueat Virtutibus orbem.
O Galli! ô nobis quot clara trophaea; quot vrbes,
Quot victi latè populi; quot regna deessent;
Si &curas, operámque suam, mentémque negasset
IVLIVS Ausonii decus immortale Senatus!
Hic quo consilii praecellit robore! quâ vi
Cordis agit, celsâ dum prudens degit in Aulâ,
Effraenémque acris rabiem compescit Iberi!
Sed qui tanta gerant pauci, quos aequus amauit
Iuppiter occurrunt. Non omnis Mens rotat orbes
Coelestes. Alcide opus est si machina Mundi
Gestanda; aut saeuis Tellus redimenda Tyrannis.
Intereà quibus ingenuo sub pectore spirant
Addicti Musis Animi, tranquillâque Virtus;
Despicere insanas curas, hominumque labores
Praestat, &aeternùm virides decerpere lauros:
Scilicet Aonidum gemino quae vertice florent,
Conspicuáque ornant redimitos tempora fronde;
Quaeque diis Heroum pulcherrima nomina seruant,
88 CL. QVILL. AD EVD. EPIST.
Et duraturam tradunt per saecula vitam.
Has igitur pro more colas; has rore benigno
Vsque, EVDOXE, riges. Suadet sator almus Apollo:
Pierides suadent Diuae; tibíque insita Virtus.
oy!