# Callipaedia vii

Claude Quillet, Callipaedia, vii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claude-quillet/callipaedia/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claude-quillet/callipaedia/vii

Quum enim ipsorum imperium, imperiique moderamen, non in segetes aut pecora, sed in ipsos Homines proprio & conuenienti modo procedat; quis haec nostra de Humanae pulchraeque prolis habendae ratione Praecepta, ad Regnorum decus roburque conducere, SALICISQVE etiam Legibus adjungenda esse non concedat? Accipe ergo (CARDINALIS EMINENTISSIME) hunc genuinum animi nostri foetum; si non formae venustate, materiae saltem dignitate commendabilem; – & jam nunc votis assuesce vocari.

---

Claude Quillet, Callipaedia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
