# Callipaedia xii

Claude Quillet, Callipaedia, xii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claude-quillet/callipaedia/xii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claude-quillet/callipaedia/xii

Secundi Libri initio, laetitia Nuptialis ampliùs & amoeniùs explicatur. Et, quod in Batauo exemplari omnino deerat, adjecta sunt ad finem non illepida praecepta, quibus mascula proles, satis appositâ methodo, progignatur. In Tertio, post vires imaginationis accuratè perpensas, habes in super adjectam, de Praegnantis in Curriculo vectatione, tractationem; consitique ad Sequanae ripas Vlmarii, rhedarumque huc frequenter & affatim accurrentium descriptionem; quam legere animóque identidem reuoluere non pigebit. In Quarto denique postremóque Callipae diae Libro, praeter immutata & inserta quae dam, ad Italorum Gallorúmque Animorum Icones spectantia, offertur tibi non insulsa in Magnates Patres animaduersio; quòd Pueros suos vix ferulae Magistrisve subductos, omnibus nullo discrimine sodalibus & coetibus admi sceri concedant. Tum pro vniuersi Operis coronide, Pacis jamdudum expetitae, proximénque futurae Vaticinium accedit, quod Musis Vatibúsoue debitam felicitatem, placidumque Callipaediae vsum non inamone pollicetur. His te praemonitum volui (LECTOR INGENVE) vt quae Batauis typis deessent, nostrisque accessissent, apprimè pernosses. Hac ergo nostrâ operâ amicè perfruere, & quae δεύτεραι φροντίδὲς σοφώτεραι immutarunt & adjecerunt, aequi bonique consule.

---

Claude Quillet, Callipaedia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
