# Carminum minorum app. 15

Claudian, Carminum minorum app., Part 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudian/carminum-minorum-app/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudian/carminum-minorum-app/15

XV.
DE CEREO.
Flora venit. Quae Flora? dea. An de gente Latina?
Non reor; at Chloris dicta per arva fuit.
Huius in adventum radiant de nocte lucernae;
Nam nitet atque hilarat lumine cuncta suo.
Cerea materies apibus debetur, apisque
Floribus atque hortis sit, precor, aequa meis
Non, ut mel rapiam, cuius non tangor amore,
Sed cera in talem fiat ut alba diem.

---

Claudian, Carminum minorum app.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000799.zip.
