Latin · Dactylic hexameter
II. (CI.) Laus Herculis., lines 2.51-2.98
Claudian, Carminum minorum app. 2.51-98
Not analysed yet
Sic mater potes esse dei. Iam tolle serenum
Laeta animum tantoque libens haec adspice vultu,
Vt deceat genuisse Iovem. Depone pavorem
Indignum partu. Natum quae exemplar habebat?
Cui metuis, nihil ipse timet. Nam numine recto
Ridebas tu, dive, truces animosque superbos
De genitore tenes, votisque aptissimus orbis
Gaudebas tantum iam tum meruisse novercam:
Corripis exiguis mox grandia guttura palmis
Et quamvis teneri cogens in brachia pondus
Corripis impressos relevans tellure dracones.
Efferat aetherium, quantum volit, orbis in axem
Latoidas verosque probet sua fabula divos,
Quod Delo iam stare licet. Non aequa laborum
Gloria, nec parili serpentes sorte necarunt:
Illi unum ferro; geminos et inermis et unus!
His coeptis non ulla parat cunabula partus,
Dive, tibi; sed cum totis iam bruma rigeret
Imbribus et solidis haererent flumina lymphis,
Nudum praegelidis durando firmat in undis.
Vtque rudes primo temptasti robore gressus,
Frondosae deserta vagus penetralia silvae
Secura iam matre petis telisque tremendis
Ludis et aerias adducto deicis arcu
Aut funda violentus aves noctemque sub astris
Exigis et puram fractis bibis amnibus undam.
Inmanem interea Nemeae per lustra leonem
Ipsa Chimaeraea cretum de gente noverca
In tua depastis armabat vota iuvencis,
Augebatque fero vires rabiemque iuvabat
Naturam minus esse putans. Quantaque virorum
Funera, quam multos stravit cum dentibus apros!
Non illum magnae viduatis moenibus urbes
Armorum fregere minis, Martique domando
Adsuetas morsu fudit graviore catervas.
Hunc gravis Eurystheus (nam te, quo cuncta levares,
Imperium duri voluit sufferre tyranni
Sic mundo Fortuna favens), hunc sternere leto
Imperat. Tum (nullum virtus reticenda per aevum
Dignaque sidereos post membra intrare recessus!)
Posse mori quam vile putas! Namque impiger ultro
Vadis inmensae scrutatus invia silvae;
In nova sanguineos armantem vulnera rictus
(Admonita feritate iubas visuque cruentus
Excussis movet arma toris dubiumque residens
Infremit) invadis trepidum solisque lacertis
Grandia corripiens eluso guttura morsu
Imbellem fractis prosternis faucibus hostem;