# Carminum minorum corpusculum 25.2.50-97

Claudian, Carminum minorum corpusculum, Poem 25, lines 25.2.50-25.2.97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudian/carminum-minorum-corpusculum/25.2.50

huc ades et tantae nobis edissere causas
laetitiae, cui pompa toro tam clara resultet,
quae nova dotetur virgo : patriamque genusque
pande, quibus terris orti, quo semine ducti.
haud ignarus enim, nec te conubia fallunt
ulla ; tuo primae libantur 1 foedere noctes.”
Ille refert : “equidem dudum te, diva, morantem
mirabar, quod adhuc tanti secura maneres
coniugii. non parva tibi mandatur origo.
fascibus insignes et legum culmine fultae
convenere domus et qui lectissimus orbi
sanguis erat. rubris quae fluctibus insula latrat,
qui locus Aethiopum, quae sic impervia famae
secessit regio, quo non rumore secundo
Palladii penetravit amor mentisque benigna
temperies doctique sales et grata seneclus ?
per cunctos iit ille gradus aulaeque labores
emensus tenuit summae fastigia sedis
Eoum stabili moderatus iure senatum.
hic splendor iuveni. cunabula prima puellae
Danuvius veteresque Tomi. Mavortia matris
nobilitas spoliis armisque exultat avitis
inmensamque trahit Celerini robore lucem,
qui quondam Meroen iussus Nilumque tueri,
cum sibi post obitus et Parthica fulmina Cari 1
sceptra daret miles rebusque imponere vellet,
despexit fremitus et praetulit otia regno ;
respuit ingestum, quod vi, quod poscere ferro
posthabita pietate solent. tum purpura primum
inferior virtute fuit meruitque repulsam
obvia maiestas. doluit Fortuna minorem
se confessa viro. magnum delata potestas,
maiorem contempta probat. Cognomina sumpsit
plena ducum genitor. paulatim vectus ad altum
princeps militiae, qua non inlustrior extat
altera, cunctorum tabulas adsignat honorum,
regnorum tractat numeros, constringit in unum
sparsas imperii vires cuneosque recenset
dispositos : quae Sarmaticis custodia ripis,
quae saevis obiecta Getis, quae Saxona frenat
vel Scottum legio, quantae cinxere cohortes
Oceanum, quanto pacatur milite Rlienus.
casta domus, sincera fides, industria sollers.
elegit Stilicho ; nihil ultra laudibus addi
iudiciove potest, tali nubente puella
nonne tibi cessare nefas ? duc protinus omnes,
duc age. marcentes cupio quassare coronas
et vibrare faces et noctem ducere ludo.

---

Claudian, Carminum minorum corpusculum, ed. Maurice Platnauer. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0089/stoa001/stoa0089.stoa001.perseus-lat2.xml.
