# Carminum minorum corpusculum 25.2.98-145

Claudian, Carminum minorum corpusculum, Poem 25, lines 25.2.98-25.2.145. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudian/carminum-minorum-corpusculum/25.2.98

haec quoque non vilem iam fistula commodat usum responsura choris.”
Vix haec Hymenaeus ; at illa
fontibus abluitur gelidis legemque capillo
reddit et ornatum formae prelisque solutae
mira Dioneae sumit velamina telae.
floribus extruitur currus ; iuga floribus halant ;
florea purpureas adnectunt frena columbas.
undique concurrunt volucres, quaecumque frementem
permulcent Athesin cantu, quas Larius audit,
quas Benacus alit, quas excipit amne quieto
Mincius : ereptis obmutuit unda querellis.
Eridani ripas et raucae stagna Padusae
diffugiens nudavit olor. laetantur Amores
frenatisque truces avibus per nubila vecti
ostentant se quisque deae magnoque tumultu
confligunt pronique manus in verbera tendunt
atque impune cadunt : lapsus meliore volatu
consequitur vincitque suos auriga iugales.
Ut thalami tetigere fores, tum vere rubentes
desuper invertunt calathos largosque rosarum
imbres et violas plenis sparsere pharetris
collectas Veneris prato, quibus ipse pepercit
Sirius et teneras dementi sidere fovit.
gemmatis alii per totum balsama tectum
effudere cadis, duro quae saucius ungue
Niliacus pingui desudat vulnere cortex,
adgreditur Cytherea nurum flentemque pudico
detraxit matris gremio. matura tumescit
virginitas superatque nives ac lilia candor
et patrium flavis testatur crinibus Histrum.
tum dextram complexa viri dextramque puellae
tradit et his ultro sancit conubia dictis :
“Vivite Concordes et nostrum discite munus.
oscula mille sonent ; livescant brachia nexu ;
labra ligent animas. neu tu virtute proterva
confidas, iuvenis ; non est terrore domanda,
sed precibus placanda tibi. concede marito
tu quoque neu Scythicas infensis unguibus iras
exercere velis ; vinci patiare, rogamus.
sic uxor, sic mater eris. quid lumina tinguis,
virgo ? crede mihi : quem nunc horrescis, amabis.”
Dixit et aligera geminos arcuque manuque
praestantes e plebe vocat. puer ilicet Aethon
et Pyrois rutilas respersi murice plumas
prosiliunt puroque imbutis melle sagittis
hic nuptam petit, ille virum. sonuere reducta
cornua ; certa notos pariter sulcavit harundo
et pariter fixis haeserunt tela medullis.

---

Claudian, Carminum minorum corpusculum, ed. Maurice Platnauer. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/stoa0089/stoa001/stoa0089.stoa001.perseus-lat2.xml.
