Latin
Lines 1.142-1.191
Claudian, de bello Gildonico 1.142-191
Not analysed yet
mergi prima peto; veniant praerupta Pachyno
aequora, laxatis subsidant Syrtibus urbes.
si mihi Gildonem nequeunt abducere fata,
me rape Gildoni. felicior ilia perustae
pars Libyae, nimio quae se munita calore
defendit tantique vacat secura tyranni.
crescat zona rubens; medius flagrantis Olympi
me quoque limes agat; melius deserta iacebo
vomeris impatiens. pulsis dominentur aristis
dipsades et sitiens attollat glaeba cerastas.
quid me temperies iuvit? quid mitior aether?
Gildoni fecunda fui. iam solis habenae
bis senas torquent hiemes, cervicibus ex quo
haeret triste iugum. nostris iam luctibus ille
consenuit regnumque sibi tot vindicat annos.
atque utinam regnum! privato iure tenemur
exigui specie fundi, quod Nilus et Atlas
dissidet, occiduis quod Gadibus arida Barce
quodque Paraetonio secedit litore Tingi,
hoc sibi transcripsit proprium. pars tertia mundi
unius praedonis ager. Distantibus idem
inter se vitiis cinctus: quodcumque profunda
traxit avaritia, luxu peiore refundit.
instat terribilis vivis, morientibus heres,
virginibus raptor, thalamis obscaenus adulter,
nulla quies: oritur praeda cessante libido,
divitibusque dies et nox metuenda maritis.
quisquis vel locuples pulchra vel coniuge notus,
crimine pulsatur falso; si crimina desunt,
accitus conviva perit. mors nulla refugit
artificem: varios sucos spumasque requirit
serpentum virides et adhuc ignota novercis
gramina. si quisquam vultu praesentia damnet
liberiusve gemat, dapibus crudelis in ipsis
emicat ad nutum stricto mucrone minister,
fixus quisque toro tacita formidine libat
carnifices epulas incertaque pocula pallens
haurit et intentos capiti circumspicit enses.
splendet Tartareo furialis mensa paratu
caede madens, atrox gladio, suspecta veneno.
ut vino calefacta Venus, tum saevior ardet
luxuries, mixtis redolent unguenta coronis:
crinitos inter famulos pubemque canoram
orbatas iubet ire nurus nuperque peremptis
adridere viris. Phalarim tormentaque flammae
profuit et Siculi mugitus ferre iuvenci
quam tales audire choros. nec damna pudoris
turpia sufficiunt: Mauris clarissima quaeque
fastidita datur. media Carthagine ductae
barbara Sidoniae subeunt conubia matres;