Latin · ~7 min
Lines 1.390-1.437
Claudian, de Bello Gothico 1.390-437
Not analysed yet
Romanos commovit atrox iniuria patres,
urgerent maiora licet, graviterque tulere,
urbibus inter se claris de culmine rerum
congressis, aliquid gentes audere minores.
nec poenam differre placet, sed bella gerenti
Punica Laevino regis quoque proelia mandant.
paruit imperiis consul, fususque Philippus,
vilia dum gravibus populis interserit arma,
praetereunte manu didicit non esse potentum
temptandas, mediis quamvis in luctibus, iras.”
Hoc monitu pariter nascentia bella repressit
et belle quaesivit opes legitque precantes
auxilio mensus numerum, qui congruus esset
nec gravis Italiae formidandusve regenti.
Nee minus accepto nostrae rumore cohortes
(sic ducis urget amor) properantibus undique signis
conveniunt, visoque animi Stilichone recepti
singultus varios lacrimosaque gaudia miscent :
sic armenta boum, vastis quae turbida silvis
sparsit hiems, cantus ac sibila nota magistri
certatim repetunt et avitae pascua vallis
inque vicem se voce regunt gaudentque fideles
reddere mugitus et, qua sonus attigit aurem,
rara per obscuras adparent cornua frondes.
adcurrit vicina manus, quam Raetia nuper
Vandalicis auctam spoliis defensa probavit ;
venit et extremis legio praetenta Britannis,
quae Scotto dat frena truci ferroque notatas
perlegit examines Picto moriente figuras ;
agmina quin etiam flavis obiecta Sygambris
quaeque domant Chattos inmansuetosque Cheruscos,
huc omnes vertere minas tutumque remotis
excubiis Rhenum solo terrore relinquunt.
ullane posteritas credet ? Germania quondam
ilia ferox populis, quae vix instantibus olim
principibus tota poterat cum mole teneri,
iam sese placidam praebet Stilichonis habenis,
ut nec praesidiis nudato limite temptet
expositum calcare solum nec transeat amnem,
incustoditam metuens attingere ripam.
Celsior o cunctis unique aequande Camillo !
vestris namque armis Alarici fracta quievit
ac Brenni rabies ; confusis rebus uterque
divinam tribuistis opem, sed tardior ille
iam captae vindex patriae, tu sospitis ultor.
o quantum mutata tuo fortuna regressu !
ut sese pariter diffudit in omnia regni
membra vigor vivusque redit color urbibus aegris !