Latin
Book 1, lines 1.1.97-1.1.145
Claudian, De Raptu Proserpinae: 1.1.97-145
Not analysed yet
ignavosque putas, quod non Cyclopia tela
stringimus aut vanas tonitru deludimus auras?
Nonne satis visum, quod grati luminis expers
tertia supremae patior dispendia sortis
informesque plagas, cum te laetissimus ornet
signifer et vario cingant splendore Triones?
Sed thalamos etiam prohibes? Nereia glauco
Neptunum gremio complectitur Amphitrite.
Te consanguineo recipit post fulmina fessum
Iuno sinu. Quid enim narrem Latonia furta?
Quid Cererem magnamque Themin? Tibi tanta creandi
copia, te felix natorum turba coronat.
Ast ego deserta maerens inglorius aula
implacidas nullo solabor pignore curas?
Non adeo toleranda quies. Primordia testor
noctis et horrendae stagna intemerata paludis,
si dictis parere negas, patefacta ciebo
Tartara, Saturni veteres laxabo catenas,
obducam tenebris solem, compage soluta
lucidus umbroso miscebitur axis Averno."
Vix ea fatus erat, iam nuntius astra tenebat.
Audierat mandata pater secumque volutat
diversos ducens animos, quae tale sequatur
coniugium Stygiosque velit pro sole recessus.
Certa requirenti tandem sententia sedit.
Hennaeae Cereri proles optata virebat
unica, nec tribuit subolem Lucina secundam
fessaque post primos haeserunt viscera partus
infecunda quidem; sed cunctis altior exstat
matribus et numeri damnum Proserpina pensat.
Hanc fovet, hanc sequitur: vitulam non blandius ambit
torva parens, pedibus quae nondum proterit arva
nec nova lunatae curvavit germina frontis.
Iam matura toro plenis adoleverat annis
virginitas, tenerum iam pronuba flamma pudorem
sollicitat mixtaque tremit formidine votum.
Personat aula procis: pariter pro virgine certant
Mars clipeo melior, Phoebus praestantior arcu.
Mars donat Rhodopen, Phoebus largitur Amyclas
et Delon Clariosque Lares. Hinc aemula Iuno,
hinc poscit Latona nurum. Despexit utrumque
flava Ceres raptusque timens (heu caeca futuri!)
aethera deseruit; furtim sua pignora terris
commendat fidis Siculasque relegat in oras,
ingenio confisa loci. Trinacria quondam
Italiae pars una fuit, sed pontus et aestus
mutavere situm. Rupit confinia Nereus
victor et abscissos interluit aequore montes
parvaque cognatas prohibent discrimina terras.