Latin
Book 3, lines 3.1.141-3.1.188
Claudian, De Raptu Proserpinae: 3.1.141-188
Not analysed yet
Cuncta pavet speratque nihil. Sic aestuat ales,
quae teneros humili fetus commiserit orno
allatura cibos et plurima cogitat absens,
ne gracilem ventus discusserit arbore nidum,
ne furtum pateat homini, ne praeda colubris.
Ut domus excubiis incustodita remotis
et resupinati neglecto cardine postes,
flebilis et tacitae species apparuit aulae,
non exspectato respectu cladis amictus
conscidit et fractas cum crine avellit aristas.
Haeserunt lacrimae, nec vox aut spiritus oris
redditur, atque imis vibrat timor ossa medullis.
Succidui titubant gressus; foribusque reclusis,
dum vacuas sedes et desolata pererrat
atria, semirutas confuso stamine telas
atque interruptas agnoscit pectinis artes.
Divinus perit ille labor spatiumque relictum
audax sacrilego supplebat aranea textu.
Nec deflet plangitve malum: tantum oscula telae
figit et abrumpit mutas in fila querellas,
attritosque manu radios proiectaque pensa
cunctaque virgineo sparsa oblectamina ludo
ceu natam pressat gremio, castumque cubile
desertosque toros et, sicubi sederat olim,
perlegit: attonitus stabulo ceu pastor inani,
cui pecus aut rabies Poenorum inopina leonum
aut populatrices infestavere catervae;
serus at ille redit vastataque pascua lustrans
non responsuros ciet imploratque iuvencos.
Atque ibi secreta tectorum in parte iacentem
conspicit Electram natae quae sedula nutrix
Oceani priscas inter notissima Nymphas.
Par Cereri pietas. Haec post cunabula dulci
ferre sinu summoque Iovi deducere parvam
sueverat et genibus ludentem aptare paternis.
Haec comes, haec custos, haec proxima mater haberi.
Tunc laceras effusa comas et pulvere canos
sordida sidereae raptus lugebat alumnae.
Hanc aggressa Ceres, postquam suspiria tandem
laxavit frenosque dolor: "Quod cernimus" inquit
"excidium? Cui praeda feror? Regnatne maritus
an caelum Titanes habent? Quae talia vivo
ausa Tonante manus? Rupitne Typhoeia cervix
Inarimen? Fractane iugi compage Vesevi
Alcyoneus Tyrrhena pedes per stagna cucurrit?
An vicina mihi quassatis faucibus Aetna
protulit Enceladum? Nostros an forte Penates
appetiit centum Briareia turba lacertis?