# De Raptu Proserpinae: 3.1.189-233

Claudian, De Raptu Proserpinae:, Book 3, lines 3.1.189-3.1.233. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudian/de-raptu-proserpinae-2/3.1.189

Heu, ubi nunc est nata mihi? Quo mille ministrae,
quo Cyane? Volucres quae vis Sirenas abegit?
Haeccine vestra fides? Sic fas aliena tueri
pignora?" Contremuit nutrix maerorque pudori
cedit et aspectus miserae non ferre parentis
emptum morte velit longumque immota moratur
auctorem dubium certumque expromere funus.
Vix tamen haec: "Acies utinam vesana Gigantum
hanc dederit cladem! Levius communia tangunt;
sed divae, multoque minus quod rere, sorores
in nostras (nimium) coniuravere ruinas.
Insidias Superum, cognatae vulnera cernis
invidiae. Phlegra nobis infensior aether.
Florebat tranquilla domus nec limina virgo
linquere nec virides audebat visere saltus
praeceptis obstricta tuis. Telae labor illi,
Sirenes requies; sermonum gratia mecum,
mecum somnus erat cautique per atria ludi,
cum subito (dubium est quonam monstrante latebras
rescierit) Cytherea venit suspectaque nobis
ne foret, hinc Phoeben comites, hinc Pallada iunxit.
Protinus effuso laetam se fingere risu,
nec semel amplecti nomenque iterare sororis
et dura de matre queri, quae tale recessu
maluerit damnare decus vetitamque dearum
colloquio patriis procul amandaverit astris.
Nostra rudis gaudere malis et nectare largo
instaurare dapes. Nunc arma habitumque Dianae
induitur digitisque attemptat mollibus arcum.
Nunc crinita iubis galeam, laudante Minerva,
implet et ingentem clipeum gestare laborat.
Prima Venus campos Aetnaeaque rura maligno
ingerit affatu. Vicinos callida flores
ingeminat meritumque loci velut inscia quaerit
nec credit, quod bruma rosas innoxia servet,
quod gelidi rubeant alieno germine menses,
verna nec iratum timeant virgulta Booten.
Dum loca miratur, studio dum flagrat eundi,
persuadet. Teneris, heu! lubrica moribus aetas.
Quos ego nequidquam planctus, quas irrita fudi
ore preces! Ruit illa tamen confisa sororum
praesidio. Famulae longo ordine Nymphae.
Itur in aeterno vestitos gramine colles
et prima sub luce legunt, cum rore serenus
albet ager sparsosque bibunt violaria sucos.

---

Claudian, DE RAPTU PROSERPINAE:. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/claudian.html.
