# De Raptu Proserpinae: 3.1.48-95

Claudian, De Raptu Proserpinae:, Book 3, lines 3.1.48-3.1.95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudian/de-raptu-proserpinae-2/3.1.48

Atque ideo Cererem, quae nunc ignara malorum
verberat Idaeos torva cum matre leones,
per mare, per terras avido di.scurrere luctu
decretum, natae donec laetata repertae
indicio tribuat fruges currusque feratur
nubibus ignotas populis sparsurus aristas
et iuga caerulei subeant Actaea dracones.
Quod si quis Cereri raptorem prodere divum
audeat, imperii molem pacemque profundam
obtestor rerum, natus licet ille sororve
vel coniunx fuerit natarumve agminis una,
se licet illa meo conceptam vertice iactet,
sentiet iratum, procul aegide sentiet ictum
fulminis et genitum divina sorte pigebit
optabitque mori: tunc vulnere saucius ipsi
tradetur genero, passurus prodita regna,
et sciet an propriae conspirent Tartara causae.
Hoc sanctum; mansura fluant hoc ordine fata."
Dixit et horrendo concussit sidera motu.
At procul armisoni Cererem sub rupibus antri
securam placidamque diu iam certa peracti
terrebant simulacra mali noctesque timorem
ingeminant omnique perit Proserpina somno.
Namque modo adversis invadi viscera telis,
nunc sibi mutatas horret pallescere vestes,
nunc steriles mediis frondere Penatibus ornos.
Stabat praeterea luco dilectior omni
laurus, virgineos quondam quae fronde pudica
umbrabat thalamos; hanc imo stipite caesam
vidit et incomptos foedari pulvere ramos,
quaesivitque nefas. Dryades dixere gementes
Tartarea Furias debellavisse bipenni.
Sed tunc ipsa, sui iam non ambagibus ullis
nuntia, materno facies ingesta sopori:
namque videbatur tenebroso obtecta recessu
carceris et saevis Proserpina vincta catenis,
non qualem Siculis olim mandaverat arvis,
nec qualem roseis nuper convallibus Aetnae
suspexere deae. Squalebat pulchrior auro
caesaries et nox oculorum infecerat ignes
exhaustusque gelu pallet rubor, ille superbi
flammeus oris honos et non cessura pruinis
membra colorantur picei caligine regni.
Ergo hanc ut dubio vix tandem agnoscere visu
evaluit: "Cuius tot poenae criminis?" inquit
"unde haec informis macies? Cui tanta potestas
in me saevitiae? Rigidi cur vincula ferri
vix aptanda feris molles meruere lacerti?

---

Claudian, DE RAPTU PROSERPINAE:. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/claudian.html.
