Latin · ~8 min
Book 2, lines 2.20.171-2.20.224
Claudian, In Eutropium 2.20.171-224
Not analysed yet
Mitior alternum Zephyri iam bruma teporem
senserat et primi laxabant germina flores,
iamque iter in gremio pacis sollemne parabant
ad muros, Ancyra, tuos, auctore repertum
Eutropio, pelagi ne taedia longa subirent,
sed vaga lascivis flueret discursibus aestas:
unde tamen tanta sublimes mole redibant,
ceu vinctos traherent Medos Indumque bibissent.
ecce autem flavis Gradivus ab usque Gelonis
arva cruentato repetebat Thracia curru:
subsidunt Pangaea rotis altaeque sonoro
stridunt axe nives. ut vertice constitit Haemi
femineasque togas pressis conspexit habenis,
subrisit crudele pater cristisque micantem
quassavit galeam; tunc implacabile numen
Bellonam adloquitur, quae sanguine sordida vestem
Illyricis pingues pectebat stragibus hydros:
“Necdum mollitiae, necdum, germana, mederi
possumus Eoae? numquam corrupta rigescent
saecula? Cappadocum tepidis Argaeus acervis
aestuat; infelix etiamnum pallet Orontes.
dum pereunt, meminere mali; si corda parumper
respirare sinas, nullo tot funera sensu
praetereunt: antiqua levis iactura cruoris!
Adspicis obscaenum facinus? quid crinibus ora
protegis? en quales sese diffudit in actus
parva quies, quantum nocuerunt otia ferri!
qui caruit bellis, eunucho traditur annus,
actum de trabeis esset, si partibus una
mens foret Hesperiis; rueret derisa vetustas
nullaque calcati starent vestigia iuris,
ni memor imperii Stilicho morumque priorum
turpe relegasset defenso Thybride nomen
intactamque novo servasset crimine Romam.
ille dedit portum, quo se pulsata referret
maiestas Latii deformataeque secures;
ille dedit fastos, ad quos Oriente relicto
confugeret sparsura maculis servilibus aevum.
Quam similes haec aula viros! ad moenia visus
dirige: num saltem tacita formidine mussant?
num damnant animo? plaudentem cerne senatum
et Byzantinos proceres Graiosque Quirites.
o patribus plebes, o digni consule patres!
quid? quod et armati cessant et nulla virilis
inter tot gladios sexum reminiscitur ira?
hucine nostrorum cinctus abiere nepotum?
sic Bruti despectus honos? Ignosce parenti,
Romule, quod serus temeratis fascibus ultor
advenio: iamiam largis haec gaudia faxo
compensent lacrimis. quid dudum inflare moraris
Tartarean! ,Bellona, tubam, quid stringere falcem,
qua populos a stirpe metis? molire tumultus,
excute delicias. Thracum Macetumque ruinae
taedet et in gentes iterum saevire sepultas.